- ALOGIA
- ALOGIAin Gloss. Lat. MS. Reg. Convivium Graece.Breviloquo, Convivium sine sermone, quia antiqui silenter prandebant. In alio Gloss. Graec. MS. Reg. ἀλογία παραχοή. Usurpat vocem Augustin. Ep. 86. Quo possimus Dominicâ alogiâ referti omnes aequali corde digne cantare: Satur asti Domine animam inanem. Et infra, Quid est autem Alogia, quod verbum ex Graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur, unde animalia ratione carentia dicuntur aloga: quibus similes sunt ventri dediti, propter quod im moderatum convivium, quo meus, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur, Alogia, nuncupatur. Quo pertinet, quod Iustus Lipsius, quoties invitatus ad convivium co itabat, quaerentibus quorsum iret, respondere solitus est, Pecoratum imus, ad rationem, Augustino indigitatam, alludens. Vide Fragmenta Petronii p. 44. et Car. du fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.